Ceterum ut transmittere in Italiam impune et usui 3.5.1
foret, scriptum Aponio Saturnino, cum exercitu Moesico celera-
ret. ac ne inermes provinciae barbaris nationibus exponerentur,
principes Sarmatarum Iazugum, penes quos civitatis regimen,
in commilitium adsciti. plebem quoque et vim equitum, qua 5
sola valent, offerebant: remissum id munus, ne inter discor-
dias externa molirentur aut maiore ex diverso mercede ius
fasque exuerent. trahuntur in partis Sido atque Italicus reges
Sueborum, quis vetus obsequium erga Romanos et gens fidei
†commissior† patientior. posita in latus auxilia, infesta 10
Raetia, cui Porcius Septiminus procurator erat, incorruptae
erga Vitellium fidei. igitur Sextilius Felix cum ala Auriana
et octo cohortibus ac Noricorum iuventute ad occupandam
ripam Aeni fluminis, quod Raetos Noricosque interfluit, mis-
sus. nec his aut illis proelium temptantibus, fortuna partium 15
alibi transacta.