Antonio vexillarios e cohortibus et partem equitum ad 3.6.1
invadendam Italiam rapienti comes fuit Arrius Varus, strenuus
bello, quam gloriam et dux Corbulo et prosperae in Armenia
res addiderant. idem secretis apud Neronem sermonibus fe-
rebatur Corbulonis virtutes criminatus; unde infami gratia 5
primum pilum adepto laeta ad praesens male parta mox in
perniciem vertere. sed Primus ac Varus occupata Aquileia
<per> proxima quaeque et Opitergii et Altini laetis animis acci-
piuntur. relictum Altini praesidium adversus classis Raven-
natis <conatus>, nondum defectione eius audita. inde Patavium 10
et Ateste partibus adiunxere. illic cognitum tris Vitellianas
cohortis et alam, cui Sebosianae nomen, ad Forum Alieni
ponte iuncto consedisse. placuit occasio invadendi incurio-
sos; nam id quoque nuntiabatur. luce prima inermos pleros-
que oppressere. praedictum ut paucis interfectis ceteros 15
pavore ad mutandam fidem cogerent. et fuere qui se sta-
tim dederent: plures abrupto ponte instanti hosti viam abstu-
lerunt. principia belli secundum Flavianos data.