Antonio vexillarios e cohortibus et partem equitum ad
|
3.6.1
|
invadendam Italiam rapienti comes fuit Arrius Varus, strenuus
|
|
bello, quam gloriam et dux Corbulo et prosperae in Armenia
|
|
res addiderant. idem secretis apud Neronem sermonibus fe-
|
|
rebatur Corbulonis virtutes criminatus; unde infami gratia
|
5
|
primum pilum adepto laeta ad praesens male parta mox in
|
|
perniciem vertere. sed Primus ac Varus occupata Aquileia
|
|
<per> proxima quaeque et Opitergii et Altini laetis animis acci-
|
|
piuntur. relictum Altini praesidium adversus classis Raven-
|
|
natis <conatus>, nondum defectione eius audita. inde Patavium
|
10
|
et Ateste partibus adiunxere. illic cognitum tris Vitellianas
|
|
cohortis et alam, cui Sebosianae nomen, ad Forum Alieni
|
|
ponte iuncto consedisse. placuit occasio invadendi incurio-
|
|
sos; nam id quoque nuntiabatur. luce prima inermos pleros-
|
|
que oppressere. praedictum ut paucis interfectis ceteros
|
15
|
pavore ad mutandam fidem cogerent. et fuere qui se sta-
|
|
tim dederent: plures abrupto ponte instanti hosti viam abstu-
|
|
lerunt. principia belli secundum Flavianos data.
|
|