Adventu deinde duarum legionum, e quibus tertiam 3.10.1
Dillius Aponianus, octavam Numisius Lupus ducebant, osten-
tare viris et militari vallo Veronam circumdare placuit. forte
Galbianae legioni in adversa fronte valli opus cesserat, et
visi procul sociorum equites vanam formidinem ut hostes 5
fecere. rapiuntur arma metu proditionis. ira militum in Tam-
pium Flavianum incubuit, nullo criminis argumento, sed iam
pridem invisus turbine quodam ad exitium poscebatur: pro-
pinquum Vitellii, proditorem Othonis, interceptorem donativi
clamitabant. nec defensioni locus, quamquam supplicis ma- 10
nus tenderet, humi plerumque stratus, lacera veste, pectus
atque ora singultu quatiens. id ipsum apud infensos inci-
tamentum erat, tamquam nimius pavor conscientiam argueret.
obturbabatur militum vocibus Aponius, cum loqui coeptaret;
fremitu et clamore ceteros aspernantur. uni Antonio apertae 15
militum aures; namque et facundia aderat mulcendique vul-
gum artes et auctoritas. ubi crudescere seditio et a conviciis
ac probris ad tela et manus transibant, inici catenas Flaviano
iubet. sensit ludibrium miles, disiectisque qui tribunal tue-
bantur extrema vis parabatur. opposuit sinum Antonius stricto 20
ferro, aut militum se manibus aut suis moriturum obtestans,
ut quemque notum et aliquo militari decore insignem aspe-
xerat, ad ferendam opem nomine ciens. mox conversus ad
signa et bellorum deos, hostium potius exercitibus illum fu-
rorem, illam discordiam inicerent orabat, donec fatisceret 25
seditio et extremo iam die sua quisque in tentoria dilaberen-
tur. profectus eadem nocte Flavianus obviis Vespasiani litte-
ris discrimini exemptus est.