Celeberrimos auctores habeo tantam victoribus ad- 3.51.1
versus fas nefasque inreverentiam fuisse ut gregarius eques
occisum a se proxima acie fratrem professus praemium a
ducibus petierit. nec illis aut honorare eam caedem ius homi-
num aut ulcisci ratio belli permittebat. distulerant tamquam 5
maiora meritum quam quae statim exolverentur; nec quid-
quam ultra traditur. ceterum et prioribus civium bellis par
scelus inciderat. nam proelio, quo apud Ianiculum adversus
Cinnam pugnatum est, Pompeianus miles fratrem suum, dein
cognito facinore se ipsum interfecit, ut Sisenna memorat: 10
tanto acrior apud maiores, sicut virtutibus gloria, ita flagitiis
paenitentia fuit. sed haec aliaque ex vetere memoria petita,
quotiens res locusque exempla recti aut solacia mali poscet,
haud absurde memorabimus.