Vt terrorem Italiae possessa Mevania ac velut rena- 3.59.1
tum ex integro bellum intulerat, ita haud dubium erga Fla-
vianas partis studium tam pavidus Vitellii discessus addidit.
erectus Samnis Paelignusque et Marsi aemulatione quod Cam-
pania praevenisset, ut in novo obsequio, ad cuncta belli mu- 5
nia acres erant. sed foeda hieme per transitum Appennini
conflictatus exercitus, et vix quieto agmine nives eluctanti-
bus patuit quantum discriminis adeundum foret, ni Vitellium
retro fortuna vertisset, quae Flavianis ducibus non minus
saepe quam ratio adfuit. obvium illic Petilium Cerialem ha- 10
buere, agresti cultu et notitia locorum custodias Vitellii ela-
psum. propinqua adfinitas Ceriali cum Vespasiano, nec ipse
inglorius militiae, eoque inter duces adsumptus est. Flavio
quoque Sabino ac Domitiano patuisse effugium multi tradi-
dere; et missi ab Antonio nuntii per varias fallendi artis 15
penetrabant, locum ac praesidium monstrantes. Sabinus in-
habilem labori et audaciae valetudinem causabatur: Domi-
tiano aderat animus, sed custodes a Vitellio additi, quam-
quam se socios fugae promitterent, tamquam insidiantes
timebantur. atque ipse Vitellius respectu suarum necessitu- 20
dinum nihil in Domitianum atrox parabat.