Nec finem labori nox attulit: congestis circum lignis 4.29.1
accensisque, simul epulantes, ut quisque vino incaluerat, ad
pugnam temeritate inani ferebantur. quippe ipsorum tela per
tenebras vana: Romani conspicuam barbarorum aciem, et si
quis audacia aut insignibus effulgens, ad ictum destinabant. 5
intellectum id Civili et restincto igne misceri cuncta tenebris
et armis iubet. tum vero strepitus dissoni, casus incerti, ne-
que feriendi neque declinandi providentia: unde clamor acci-
derat, circumagere corpora, tendere artus; nihil prodesse
virtus, fors cuncta turbare et ignavorum saepe telis fortissimi 10
cadere. apud Germanos inconsulta ira: Romanus miles peri-
culorum gnarus ferratas sudis, gravia saxa non forte iacie-
bat. ubi sonus molientium aut adpositae scalae hostem in
manus dederant, propellere umbone, pilo sequi; multos in
moenia egressos pugionibus fodere. sic exhausta nocte no- 15
vam aciem dies aperuit.