Civilis parte copiarum retenta veteranas cohortis et
|
4.33.1
|
quod e Germanis maxime promptum adversus Voculam exer-
|
|
citumque eius mittit, Iulio Maximo et Claudio Victore, soro-
|
|
ris suae filio, ducibus. rapiunt in transitu hiberna alae Asci-
|
|
burgii sita; adeoque improvisi castra involavere ut non ad-
|
5
|
loqui, non pandere aciem Vocula potuerit: id solum ut in
|
|
tumultu monuit, subsignano milite media firmare: auxilia
|
|
passim circumfusa sunt. eques prorupit, exceptusque com-
|
|
positis hostium ordinibus terga in suos vertit. caedes inde,
|
|
non proelium. et Nerviorum cohortes, metu seu perfidia, la-
|
10
|
tera nostrorum nudavere: sic ad legiones perventum, quae
|
|
amissis signis intra vallum sternebantur, cum repente novo
|
|
auxilio fortuna pugnae mutatur. Vasconum lectae a Galba
|
|
cohortes ac tum accitae, dum castris propinquant, audito
|
|
proeliantium clamore intentos hostis a tergo invadunt latio-
|
15
|
remque quam pro numero terrorem faciunt, aliis a Novaesio,
|
|
aliis a Mogontiaco universas copias advenisse credentibus.
|
|
is error Romanis addit animos, et dum alienis viribus confidunt,
|
|
suas recepere. fortissimus quisque e Batavis, quantum peditum
|
|
erat, funduntur: eques evasit cum signis captivisque, quos
|
20
|
prima acie corripuerant. caesorum eo die in partibus nostris
|
|
maior numerus et imbellior, e Germanis ipsa robora.
|
|