Ante Flacci Hordeonii caedem nihil prorupit quo 4.55.1
coniuratio intellegeretur: interfecto Hordeonio commeavere
nuntii inter Civilem Classicumque praefectum alae Treviro-
rum. Classicus nobilitate opibusque ante alios: regium illi
genus et pace belloque clara origo, ipse e maioribus suis 5
hostis populi Romani quam socios iactabat. miscuere sese
Iulius Tutor et Iulius Sabinus, hic Trevir, hic Lingonus, Tutor
ripae Rheni a Vitellio praefectus; Sabinum super insitam
vanitatem falsae stirpis gloria incendebat: proaviam suam
divo Iulio per Gallias bellanti corpore atque adulterio pla- 10
cuisse. hi secretis sermonibus animos ceterorum scrutari,
ubi quos idoneos rebantur conscientia obstrinxere, in colo-
nia Agrippinensi in domum privatam conveniunt; nam publice
civitas talibus inceptis abhorrebat; ac tamen interfuere quidam
Vbiorum Tungrorumque. sed plurima vis penes Treviros ac 15
Lingonas, nec tulere moras consultandi. certatim procla-
mant furere discordiis populum Romanum, caesas legiones,
vastatam Italiam, capi cum maxime urbem, omnis exercitus
suis quemque bellis distineri: si Alpes praesidiis firmentur,
coalita libertate disceptaturas Gallias quem virium suarum 20
terminum velint.