Prodigia insuper terrebant diversis auctoribus vul- 1.86.1
gata: in vestibulo Capitolii omissas habenas bigae, cui Victo-
ria institerat, erupisse cella Iunonis maiorem humana spe-
ciem, statuam divi Iulii in insula Tiberini amnis sereno et
immoto die ab occidente in orientem conversam, prolocutum 5
in Etruria bovem, insolitos animalium partus, et plura alia
rudibus saeculis etiam in pace observata, quae nunc tantum
in metu audiuntur. sed praecipuus et cum praesenti exitio
etiam futuri pavor subita inundatione Tiberis, qui immenso
auctu proruto ponte sublicio ac strage obstantis molis refu- 10
sus, non modo iacentia et plana urbis loca, sed secura eius
modi casuum implevit: rapti e publico plerique, plures in
tabernis et cubilibus intercepti. fames in vulgus inopia quae-
stus et penuria alimentorum. corrupta stagnantibus aquis
insularum fundamenta, dein remeante flumine dilapsa. utque 15
primum vacuus a periculo animus fuit, id ipsum quod paranti
expeditionem Othoni campus Martius et via Flaminia iter
belli esset obstructum, a fortuitis vel naturalibus causis in
prodigium et omen imminentium cladium vertebatur.