His ac talibus inter spem metumque iactatum spes 2.2.1
vicit. fuerunt qui accensum desiderio Berenices reginae ver-
tisse iter crederent; neque abhorrebat a Berenice iuvenilis
animus, sed gerendis rebus nullum ex eo impedimentum.
laetam voluptatibus adulescentiam egit, suo quam patris im- 5
perio moderatior. igitur oram Achaiae et Asiae ac laeva
maris praevectus, Rhodum et Cyprum insulas, inde Syriam
audentioribus spatiis petebat. atque illum cupido incessit
adeundi visendique templum Paphiae Veneris, inclitum per
indigenas advenasque. haud fuerit longum initia religionis, 10
templi ritum, formam deae (neque enim alibi sic habetur)
paucis disserere.