Versae inde ad Tiberium preces. et ille varie dis- 1.11.1
serebat de magnitudine imperii sua modestia. solam divi
Augusti mentem tantae molis capacem: se in partem cura-
rum ab illo vocatum experiendo didicisse quam arduum,
quam subiectum fortunae regendi cuncta onus. proinde in 5
civitate tot inlustribus viris subnixa non ad unum omnia de-
ferrent: plures facilius munia rei publicae sociatis laboribus
exsecuturos. plus in oratione tali dignitatis quam fidei erat;
Tiberioque etiam in rebus quas non occuleret, seu natura
sive adsuetudine, suspensa semper et obscura verba: tunc 10
vero nitenti ut sensus suos penitus abderet, in incertum et
ambiguum magis implicabantur. at patres, quibus unus
metus si intellegere viderentur, in questus lacrimas vota
effundi; ad deos, ad effigiem Augusti, ad genua ipsius
manus tendere, cum proferri libellum recitarique iussit. 15
opes publicae continebantur, quantum civium sociorumque
in armis, quot classes, regna, provinciae, tributa aut vecti-
galia, et necessitates ac largitiones. quae cuncta sua manu
perscripserat Augustus addideratque consilium coercendi
intra terminos imperii, incertum metu an per invidiam. 20