Eodem anno duodecim celebres Asiae urbes con- 2.47.1
lapsae nocturno motu terrae, quo inprovisior graviorque
pestis fuit. neque solitum in tali casu effugium subvenie-
bat in aperta prorumpendi, quia diductis terris haurieban-
tur. sedisse inmensos montis, visa in arduo quae plana 5
fuerint, effulsisse inter ruinam ignis memorant. asperrima
in Sardianos lues plurimum in eosdem misericordiae tra-
xit: nam centies sestertium pollicitus Caesar, et quantum
aerario aut fisco pendebant in quinquennium remisit.
Magnetes a Sipylo proximi damno ac remedio habiti. 10
Temnios, Philadelphenos, Aegeatas, Apollonidenses, quique
Mosteni aut Macedones Hyrcani vocantur, et Hierocae-
sariam, Myrinam, Cymen, Tmolum levari idem in tempus
tributis mittique ex senatu placuit, qui praesentia spectaret
refoveretque. delectus est M. Ateius e praetoriis, ne con- 15
sulari obtinente Asiam aemulatio inter pares et ex eo
impedimentum oreretur.