Ceterum Germanicus aliis quoque miraculis intendit 2.61.1
animum, quorum praecipua fuere Memnonis saxea effigies,
ubi radiis solis icta est, vocalem sonum reddens, disiectas-
que inter et vix pervias arenas instar montium eductae pyra-
mides certamine et opibus regum, lacusque effossa humo, 5
superfluentis Nili receptacula; atque alibi angustiae et pro-
funda altitudo, nullis inquirentium spatiis penetrabilis. exim
ventum Elephantinen ac Syenen, claustra olim Romani im-
perii, quod nunc rubrum ad mare patescit.