| Reperio apud scriptores senatoresque eorundem | 2.88.1 |
| temporum Adgandestrii principis Chattorum lectas in se- | |
| natu litteras, quibus mortem Arminii promittebat si | |
| patrandae neci venenum mitteretur, responsumque esse | |
| non fraude neque occultis, sed palam et armatum populum | 5 |
| Romanum hostis suos ulcisci. qua gloria aequabat se | |
| Tiberius priscis imperatoribus qui venenum in Pyrrum | |
| regem vetuerant prodiderantque. ceterum Arminius ab- | |
| scedentibus Romanis et pulso Maroboduo regnum ad- | |
| fectans libertatem popularium adversam habuit, petitusque | 10 |
| armis cum varia fortuna certaret, dolo propinquorum ceci- | |
| dit: liberator haud dubie Germaniae et qui non primordia | |
| populi Romani, sicut alii reges ducesque, sed florentissi- | |
| mum imperium lacessierit, proeliis ambiguus, bello non | |
| victus. septem et triginta annos vitae, duodecim potentiae | 15 |
| explevit, caniturque adhuc barbaras apud gentis, Graeco- | |
| rum annalibus ignotus, qui sua tantum mirantur, Romanis | |
| haud perinde celebris, dum vetera extollimus recentium | |
| incuriosi. |