Audire me memini ex senioribus visum saepius inter 3.16.1
manus Pisonis libellum quem ipse non vulgaverit; sed
amicos eius dictitavisse, litteras Tiberii et mandata in Ger-
manicum contineri, ac destinatum promere apud patres
principemque arguere, ni elusus a Seiano per vana pro- 5
missa foret; nec illum sponte extinctum verum immisso per-
cussore. quorum neutrum adseveraverim: neque tamen
occulere debui narratum ab iis qui nostram ad iuventam
duraverunt. Caesar flexo in maestitiam ore suam invidiam
tali morte quaesitam apud senatum . . . . . crebrisque interro- 10
gationibus exquirit qualem Piso diem supremum noctemque
exegisset. atque illo pleraque sapienter quaedam incon-
sultius respondente, recitat codicillos a Pisone in hunc
ferme modum compositos: 'conspiratione inimicorum et
invidia falsi criminis oppressus, quatenus veritati et inno- 15
centiae meae nusquam locus est, deos inmortalis testor
vixisse me, Caesar, cum fide adversum te neque alia in
matrem tuam pietate; vosque oro liberis meis consulatis,
ex quibus Cn. Piso qualicumque fortunae meae non est
adiunctus, cum omne hoc tempus in urbe egerit, M. Piso 20
repetere Syriam dehortatus est. atque utinam ego potius
filio iuveni quam ille patri seni cessisset. eo impensius pre-
cor ne meae pravitatis poenas innoxius luat. per quinque
et quadraginta annorum obsequium, per collegium consu-
latus quondam divo Augusto parenti tuo probatus et tibi 25
amicus nec quicquam post haec rogaturus salutem infelicis
filii rogo.' de Plancina nihil addidit.