Inter quae provincia Africa Iunio Blaeso prorogata, 3.58.1
Servius Maluginensis flamen Dialis ut Asiam sorte haberet
postulavit, frustra vulgatum dictitans non licere Dialibus
egredi Italia neque aliud ius suum quam Martialium Quiri-
naliumque flaminum: porro, si hi duxissent provincias, cur 5
Dialibus id vetitum? nulla de eo populi scita, non in
libris caerimoniarum reperiri. saepe pontifices Dialia sacra
fecisse si flamen valetudine aut munere publico impedi-
retur. quinque et septuaginta annis post Cornelii Merulae
caedem neminem suffectum neque tamen cessavisse reli- 10
giones. quod si per tot annos possit non creari nullo
sacrorum damno, quanto facilius afuturum ad unius anni
proconsulare imperium? privatis olim simultatibus effectum
ut a pontificibus maximis ire in provincias prohiberentur:
nunc deum munere summum pontificum etiam summum 15
hominum esse, non aemulationi, non odio aut privatis adfe-
ctionibus obnoxium.