Auditae aliarum quoque civitatium legationes. quo- 3.63.1
rum copia fessi patres, et quia studiis certabatur, consulibus
permisere ut perspecto iure, et si qua iniquitas involvere-
tur, rem integram rursum ad senatum referrent. consules
super eas civitates quas memoravi apud Pergamum Aescu- 5
lapii compertum asylum rettulerunt: ceteros obscuris ob
vetustatem initiis niti. nam Zmyrnaeos oraculum Apol-
linis, cuius imperio Stratonicidi Veneri templum dicaverint,
Tenios eiusdem carmen referre, quo sacrare Neptuni effigiem
aedemque iussi sint. propiora Sardianos: Alexandri victoris 10
id donum. neque minus Milesios Dareo rege niti; set cultus
numinum utrisque Dianam aut Apollinem venerandi. petere
et Cretenses simulacro divi Augusti. factaque senatus con-
sulta quis multo cum honore modus tamen praescribebatur,
iussique ipsis in templis figere aera sacrandam ad memo- 15
riam, neu specie religionis in ambitionem delaberentur.