Isdem diebus Lepidus ab senatu petivit ut basilicam 3.72.1
Pauli, Aemilia monimenta, propria pecunia firmaret ornaret-
que. erat etiam tum in more publica munificentia; nec Augu-
stus arcuerat Taurum, Philippum, Balbum hostilis exuvias
aut exundantis opes ornatum ad urbis et posterum gloriam 5
conferre. quo tum exemplo Lepidus, quamquam pecuniae
modicus, avitum decus recoluit. at Pompei theatrum igne
fortuito haustum Caesar extructurum pollicitus est eo quod
nemo e familia restaurando sufficeret, manente tamen nomine
Pompei. simul laudibus Seianum extulit tamquam labore 10
vigilantiaque eius tanta vis unum intra damnum stetisset; et
censuere patres effigiem Seiano quae apud theatrum Pompei
locaretur. neque multo post Caesar, cum Iunium Blaesum
pro consule Africae triumphi insignibus attolleret, dare id se
dixit honori Seiani, cuius ille avunculus erat. ac tamen res 15
Blaesi dignae decore tali fuere.