| Ceterum plena Caesarum domus, iuvenis filius, ne- | 4.3.1 |
| potes adulti moram cupitis adferebant; et quia vi tot simul | |
| corripere intutum dolus intervalla scelerum poscebat. pla- | |
| cuit tamen occultior via et a Druso incipere, in quem recenti | |
| ira ferebatur. nam Drusus impatiens aemuli et animo com- | 5 |
| motior orto forte iurgio intenderat Seiano manus et contra | |
| tendentis os verberaverat. igitur cuncta temptanti promptis- | |
| simum visum ad uxorem eius Liviam convertere, quae soror | |
| Germanici, formae initio aetatis indecorae, mox pulchritu- | |
| dine praecellebat. hanc ut amore incensus adulterio pellexit, | 10 |
| et postquam primi flagitii potitus est (neque femina amissa | |
| pudicitia alia abnuerit), ad coniugii spem, consortium regni | |
| et necem mariti impulit. atque illa, cui avunculus Augustus, | |
| socer Tiberius, ex Druso liberi, seque ac maiores et posteros | |
| municipali adultero foedabat ut pro honestis et praesentibus | 15 |
| flagitiosa et incerta expectaret. sumitur in conscientiam | |
| Eudemus, amicus ac medicus Liviae, specie artis frequens | |
| secretis. pellit domo Seianus uxorem Apicatam, ex qua | |
| tres liberos genuerat, ne paelici suspectaretur. sed magni- | |
| tudo facinoris metum, prolationes, diversa interdum consilia | 20 |
| adferebat. |