At Tiberius nihil intermissa rerum cura, negotia pro 4.13.1
solaciis accipiens, ius civium, preces sociorum tractabat;
factaque auctore eo senatus consulta ut civitati Cibyraticae
apud Asiam, Aegiensi apud Achaiam, motu terrae labe-
factis, subveniretur remissione tributi in triennium. et 5
Vibius Serenus pro consule ulterioris Hispaniae de vi pu-
blica damnatus ob atrocitatem morum in insulam Amorgum
deportatur. Carsidius Sacerdos, reus tamquam frumento
hostem Tacfarinatem iuvisset, absolvitur, eiusdemque cri-
minis C. Gracchus. hunc comitem exilii admodum infan- 10
tem pater Sempronius in insulam Cercinam tulerat. illic
adultus inter extorris et liberalium artium nescios, mox per
Africam ac Siciliam mutando sordidas merces sustentaba-
tur; neque tamen effugit magnae fortunae pericula. ac ni
Aelius Lamia et L. Apronius qui Africam obtinuerant 15
insontem protexissent, claritudine infausti generis et paternis
adversis foret abstractus.