Idem annus alio quoque luctu Caesarem adficit al- 4.15.1
terum ex geminis Drusi liberis extinguendo, neque minus
morte amici. is fuit Lucilius Longus, omnium illi tristium
laetorumque socius unusque e senatoribus Rhodii secessus
comes. ita quamquam novo homini censorium funus, effi- 5
giem apud forum Augusti publica pecunia patres decrevere,
apud quos etiam tum cuncta tractabantur, adeo ut procura-
tor Asiae Lucilius Capito accusante provincia causam dixe-
rit, magna cum adseveratione principis non se ius nisi in
servitia et pecunias familiares dedisse: quod si vim prae- 10
toris usurpasset manibusque militum usus foret, spreta in eo
mandata sua: audirent socios. ita reus cognito negotio
damnatur. ob quam ultionem et quia priore anno in
C. Silanum vindicatum erat, decrevere Asiae urbes templum
Tiberio matrique eius ac senatui. et permissum statuere; 15
egitque Nero grates ea causa patribus atque avo, laetas
inter audientium adfectiones qui recenti memoria Germa-
nici illum aspici, illum audiri rebantur. aderantque iuveni
modestia ac forma principe viro digna, notis in eum Seiani
odiis ob periculum gratiora. 20