| At Romae commota principis domo, ut series futuri | 4.52.1 |
| in Agrippinam exitii inciperet Claudia Pulchra sobrina eius | |
| postulatur accusante Domitio Afro. is recens praetura, | |
| modicus dignationis et quoquo facinore properus clarescere, | |
| crimen impudicitiae, adulterum Furnium, veneficia in prin- | 5 |
| cipem et devotiones obiectabat. Agrippina semper atrox, | |
| tum et periculo propinquae accensa, pergit ad Tiberium | |
| ac forte sacrificantem patri repperit. quo initio invidiae | |
| non eiusdem ait mactare divo Augusto victimas et posteros | |
| eius insectari. non in effigies mutas divinum spiritum | 10 |
| transfusum: se imaginem veram, caelesti sanguine ortam, | |
| intellegere discrimen, suscipere sordis. frustra Pulchram | |
| praescribi cui sola exitii causa sit quod Agrippinam stulte | |
| prorsus ad cultum delegerit oblita Sosiae ob eadem ad- | |
| flictae. audita haec raram occulti pectoris vocem elicuere, | 15 |
| correptamque Graeco versu admonuit non ideo laedi quia | |
| non regnaret. Pulchra et Furnius damnantur. Afer pri- | |
| moribus oratorum additus, divulgato ingenio et secuta ad- | |
| severatione Caesaris qua suo iure disertum eum appellavit. | |
| mox capessendis accusationibus aut reos tutando prosperiore | 20 |
| eloquentiae quam morum fama fuit, nisi quod aetas extrema | |
| multum etiam eloquentiae dempsit, dum fessa mente retinet | |
| silentii impatientiam. |