Sed Caesar sollemnia incipientis anni kalendis 4.70.1
Ianuariis epistula precatus vertit in Sabinum, corruptos
quosdam libertorum et petitum se arguens, ultionemque
haud obscure poscebat. nec mora quin decerneretur; et
trahebatur damnatus, quantum obducta veste et adstrictis 5
faucibus niti poterat, clamitans sic inchoari annum, has
Seiano victimas cadere. quo intendisset oculos, quo verba
acciderent, fuga vastitas, deseri itinera fora. et quidam
regrediebantur ostentabantque se rursum id ipsum paventes
quod timuissent. quem enim diem vacuum poena ubi 10
inter sacra et vota, quo tempore verbis etiam profanis ab-
stineri mos esset, vincla et laqueus inducantur? non im-
prudentem Tiberium tantam invidiam adisse: quaesitum
meditatumque, ne quid impedire credatur quo minus novi
magistratus, quo modo delubra et altaria, sic carcerem 15
recludant. secutae insuper litterae grates agentis quod
hominem infensum rei publicae punivissent, adiecto trepi-
dam sibi vitam, suspectas inimicorum insidias, nullo nomi-
natim compellato; neque tamen dubitabatur in Neronem
et Agrippinam intendi. 20