At Romae principio anni, quasi recens cognitis Liviae 6.2.1
flagitiis ac non pridem etiam punitis, atroces sententiae
dicebantur in effigies quoque ac memoriam eius et bona
Seiani ablata aerario ut in fiscum cogerentur, tamquam re-
ferret. Scipiones haec et Silani et Cassii isdem ferme aut 5
paulum immutatis verbis adseveratione multa censebant,
cum repente Togonius Gallus, dum ignobilitatem suam
magnis nominibus inserit, per deridiculum auditur. nam
principem orabat deligere senatores ex quis viginti sorte
ducti et ferro accincti, quoties curiam inisset, salutem eius 10
defenderent. crediderat nimirum epistulae subsidio sibi
alterum ex consulibus poscentis ut tutus a Capreis urbem
peteret. Tiberius tamen, ludibria seriis permiscere solitus,
egit grates benevolentiae patrum: sed quos omitti posse,
quos deligi? semperne eosdem an subinde alios? et honori- 15
bus perfunctos an iuvenes, privatos an e magistratibus?
quam deinde speciem fore sumentium in limine curiae
gladios? neque sibi vitam tanti si armis tegenda foret.
haec adversus Togonium verbis moderans neque <ut> ultra
abolitionem sententiae suaderet. 20