Consultatum ibi de remedio; etenim nuntiabatur
|
1.36.1
|
parari legatos qui superiorem exercitum ad causam eandem
|
|
traherent; destinatum excidio Vbiorum oppidum, imbutas-
|
|
que praeda manus in direptionem Galliarum erupturas.
|
|
augebat metum gnarus Romanae seditionis et, si omit-
|
5
|
teretur ripa, invasurus hostis: at si auxilia et socii adver-
|
|
sum abscedentis legiones armarentur, civile bellum suscipi.
|
|
periculosa severitas, flagitiosa largitio: seu nihil militi sive
|
|
omnia concedentur in ancipiti res publica. igitur volutatis
|
|
inter se rationibus placitum ut epistulae nomine principis
|
10
|
scriberentur: missionem dari vicena stipendia meritis, ex-
|
|
auctorari qui sena dena fecissent ac retineri sub vexillo
|
|
ceterorum inmunes nisi propulsandi hostis, legata quae
|
|
petiverant exsolvi duplicarique.
|
|