Ac si statim interiora ceterasque nationes petivisset, 6.43.1
oppressa cunctantium dubitatio et omnes in unum cedebant:
adsidendo castellum, in quod pecuniam et paelices Artaba-
nus contulerat, dedit spatium exuendi pacta. nam Phraates
et Hiero et si qui alii delectum capiendo diademati diem haut 5
concelebraverant, pars metu, quidam invidia in Abdagaesen
qui tum aula et novo rege potiebatur ad Artabanum vertere;
isque in Hyrcanis repertus est, inluvie obsitus et alimenta
arcu expediens. ac primo tamquam dolus pararetur territus,
ubi data fides reddendae dominationi venisse, adlevatur ani- 10
mum et quae repentina mutatio exquirit. tum Hiero pueri-
tiam Tiridatis increpat, neque penes Arsaciden imperium
sed inane nomen apud imbellem externa mollitia, vim in
Abdagaesis domo.