Idem annus gravi igne urbem adficit, deusta parte 6.45.1
circi quae Aventino contigua, ipsoque Aventino; quod dam-
num Caesar ad gloriam vertit exolutis domuum et insularum
pretiis. milies sestertium in munificentia <ea> conlocatum,
tanto acceptius in vulgum, quanto modicus privatis aedifica- 5
tionibus ne publice quidem nisi duo opera struxit, templum
Augusto et scaenam Pompeiani theatri; eaque perfecta,
contemptu ambitionis an per senectutem, haud dedicavit.
sed aestimando cuiusque detrimento quattuor progeneri
Caesaris, Cn. Domitius, Cassius Longinus, M. Vinicius, 10
Rubellius Blandus delecti additusque nominatione consulum
P. Petronius. et pro ingenio cuiusque quaesiti decretique
in principem honores; quos omiserit receperitve in incerto
fuit ob propinquum vitae finem. neque enim multo post
supremi Tiberio consules, Cn. Acerronius C. Pontius, magi- 15
stratum occepere, nimia iam potentia Macronis, qui gratiam
G. Caesaris numquam sibi neglectam acrius in dies fovebat
impuleratque post mortem Claudiae, quam nuptam ei rettu-
li, uxorem suam Enniam imitando amorem iuvenem inlicere
pactoque matrimonii vincire, nihil abnuentem, dum domi- 20
nationis apisceretur; nam etsi commotus ingenio simula-
tionum tamen falsa in sinu avi perdidicerat.