| Vocantur post haec patres, pergitque Suillius addere | 11.4.1 |
| reos equites Romanos inlustris, quibus Petra cognomentum. | |
| at causa necis ex eo quod domum suam Mnesteris et | |
| Poppaeae congressibus praebuissent. verum nocturnae | |
| quietis species alteri obiecta, tamquam vidisset Claudium | 5 |
| spicea corona evinctum spicis retro conversis, eaque imagine | |
| gravitatem annonae praedixisset. quidam pampineam coro- | |
| nam albentibus foliis visam atque ita interpretatum tradidere, | |
| vergente autumno mortem principis ostendi. illud haud | |
| ambigitur, qualicumque insomnio ipsi fratrique perniciem | 10 |
| adlatam. sestertium quindecies et insignia praeturae Crispino | |
| decreta. adiecit Vitellius sestertium decies Sosibio, quod | |
| Britannicum praeceptis, Claudium consiliis iuvaret. rogatus | |
| sententiam et Scipio, 'cum idem' inquit 'de admissis | |
| Poppaeae sentiam quod omnes, putate me idem dicere quod | 15 |
| omnes,' eleganti temperamento inter coniugalem amorem et | |
| senatoriam necessitatem. |