Vocantur post haec patres, pergitque Suillius addere 11.4.1
reos equites Romanos inlustris, quibus Petra cognomentum.
at causa necis ex eo quod domum suam Mnesteris et
Poppaeae congressibus praebuissent. verum nocturnae
quietis species alteri obiecta, tamquam vidisset Claudium 5
spicea corona evinctum spicis retro conversis, eaque imagine
gravitatem annonae praedixisset. quidam pampineam coro-
nam albentibus foliis visam atque ita interpretatum tradidere,
vergente autumno mortem principis ostendi. illud haud
ambigitur, qualicumque insomnio ipsi fratrique perniciem 10
adlatam. sestertium quindecies et insignia praeturae Crispino
decreta. adiecit Vitellius sestertium decies Sosibio, quod
Britannicum praeceptis, Claudium consiliis iuvaret. rogatus
sententiam et Scipio, 'cum idem' inquit 'de admissis
Poppaeae sentiam quod omnes, putate me idem dicere quod 15
omnes,' eleganti temperamento inter coniugalem amorem et
senatoriam necessitatem.