Verum inclinatio populi supererat ex memoria Ger- 11.12.1
manici, cuius illa reliqua suboles virilis; et matri Agrippinae
miseratio augebatur ob saevitiam Messalinae, quae semper
infesta et tunc commotior quo minus strueret crimina et
accusatores novo et furori proximo amore distinebatur. nam 5
in C. Silium, iuventutis Romanae pulcherrimum, ita exar-
serat ut Iuniam Silanam, nobilem feminam, matrimonio eius
exturbaret vacuoque adultero poteretur. neque Silius flagitii
aut periculi nescius erat: sed certo si abnueret exitio et non
nulla fallendi spe, simul magnis praemiis, operire futura et 10
praesentibus frui pro solacio habebat. illa non furtim sed
multo comitatu ventitare domum, egressibus adhaerescere,
largiri opes honores; postremo, velut translata iam fortuna,
servi liberti paratus principis apud adulterum visebantur.