A. Vitellio L. Vipstano consulibus cum de supplendo 11.23.1
senatu agitaretur primoresque Galliae, quae Comata appella-
tur, foedera et civitatem Romanam pridem adsecuti, ius
adipiscendorum in urbe honorum expeterent, multus ea
super re variusque rumor. et studiis diversis apud principem 5
certabatur adseverantium non adeo aegram Italiam ut
senatum suppeditare urbi suae nequiret. suffecisse olim
indigenas consanguineis populis nec paenitere veteris rei
publicae. quin adhuc memorari exempla quae priscis
moribus ad virtutem et gloriam Romana indoles prodiderit. 10
an parum quod Veneti et Insubres curiam inruperint, nisi
coetus alienigenarum velut captivitas inferatur? quem ultra
honorem residuis nobilium, aut si quis pauper e Latio
senator foret? oppleturos omnia divites illos, quorum avi
proavique hostilium nationum duces exercitus nostros ferro 15
vique ceciderint, divum Iulium apud Alesiam obsederint.
recentia haec: quid si memoria eorum moreretur qui <sub>
Capitolio et arce Romana manibus eorundem perissent satis:
fruerentur sane vocabulo civitatis: insignia patrum, decora
magistratuum ne vulgarent. 20