| Mirum inter haec silentium Claudi, Vitellius ignaro | 11.35.1 |
| propior: omnia liberto oboediebant. patefieri domum | |
| adulteri atque illuc deduci imperatorem iubet. ac primum | |
| in vestibulo effigiem patris Silii consulto senatus abolitam | |
| demonstrat, tum quidquid avitum Neronibus et Drusis in | 5 |
| pretium probri cessisse. incensumque et ad minas erum- | |
| pentem castris infert, parata contione militum; apud quos | |
| praemonente Narcisso pauca verba fecit: nam etsi iustum | |
| dolorem pudor impediebat. continuus dehinc cohortium | |
| clamor nomina reorum et poenas flagitantium; admotusque | 10 |
| Silius tribunali non defensionem, non moras temptavit, | |
| precatus ut mors acceleraretur. eadem constantia et inlustres | |
| equites Romani [cupido maturae necis fuit.] et Titium | |
| Proculum, custodem a Silio Messalinae datum et indicium | |
| offerentem, Vettium Valentem confessum et Pompeium | 15 |
| Vrbicum ac Saufeium Trogum ex consciis tradi ad supplicium | |
| iubet. Decrius quoque Calpurnianus vigilum praefectus, | |
| Sulpicius Rufus ludi procurator, Iuncus Vergilianus senator | |
| eadem poena adfecti. |