Mirum inter haec silentium Claudi, Vitellius ignaro 11.35.1
propior: omnia liberto oboediebant. patefieri domum
adulteri atque illuc deduci imperatorem iubet. ac primum
in vestibulo effigiem patris Silii consulto senatus abolitam
demonstrat, tum quidquid avitum Neronibus et Drusis in 5
pretium probri cessisse. incensumque et ad minas erum-
pentem castris infert, parata contione militum; apud quos
praemonente Narcisso pauca verba fecit: nam etsi iustum
dolorem pudor impediebat. continuus dehinc cohortium
clamor nomina reorum et poenas flagitantium; admotusque 10
Silius tribunali non defensionem, non moras temptavit,
precatus ut mors acceleraretur. eadem constantia et inlustres
equites Romani [cupido maturae necis fuit.] et Titium
Proculum, custodem a Silio Messalinae datum et indicium
offerentem, Vettium Valentem confessum et Pompeium 15
Vrbicum ac Saufeium Trogum ex consciis tradi ad supplicium
iubet. Decrius quoque Calpurnianus vigilum praefectus,
Sulpicius Rufus ludi procurator, Iuncus Vergilianus senator
eadem poena adfecti.