Interim Messalina Lucullianis in hortis prolatare 11.37.1
vitam, componere preces, non nulla spe et aliquando ira:
tantum inter extrema superbiae gerebat. ac ni caedem eius
Narcissus properavisset, verterat pernicies in accusatorem.
nam Claudius domum regressus et tempestivis epulis dele- 5
nitus, ubi vino incaluit, iri iubet nuntiarique miserae (hoc
enim verbo usum ferunt) dicendam ad causam postera die
adesset. quod ubi auditum et languescere ira, redire amor
ac, si cunctarentur, propinqua nox et uxorii cubiculi memoria
timebantur, prorumpit Narcissus denuntiatque centurionibus 10
et tribuno, qui aderat, exequi caedem: ita imperatorem
iubere. custos et exactor e libertis Euodus datur; isque
raptim in hortos praegressus repperit fusam humi, adsidente
matre Lepida, quae florenti filiae haud concors supremis
eius necessitatibus ad miserationem evicta erat suadebatque 15
ne percussorem opperiretur: transisse vitam neque aliud
quam morti decus quaerendum. sed animo per libidines
corrupto nihil honestum inerat; lacrimaeque et questus inriti
ducebantur, cum impetu venientium pulsae fores adstititque
tribunus per silentium, at libertus increpans multis et 20
servilibus probris.