Praevaluere haec adiuta Agrippinae inlecebris: ad 12.3.1
eum per speciem necessitudinis crebro ventitando pellicit
patruum ut praelata ceteris et nondum uxor potentia uxoria
iam uteretur. nam ubi sui matrimonii certa fuit, struere
maiora nuptiasque Domitii, quem ex Cn. Ahenobarbo 5
genuerat, et Octaviae Caesaris filiae moliri; quod sine
scelere perpetrari non poterat, quia L. Silano desponderat
Octaviam Caesar iuvenemque et alia clarum insigni triumpha-
lium et gladiatorii muneris magnificentia protulerat ad studia
vulgi. sed nihil arduum videbatur in animo principis, cui 10
non iudicium, non odium erat nisi indita et iussa.