Eodem anno bellum inter Armenios Hiberosque 12.44.1
exortum Parthis quoque ac Romanis gravissimorum inter se
motuum causa fuit. genti Parthorum Vologeses imperi-
tabat, materna origine ex paelice Graeca, concessu fratrum
regnum adeptus; Hiberos Pharasmanes vetusta posses- 5
sione, Armenios frater eius Mithridates obtinebat opibus
nostris. erat Pharasmanis filius nomine Radamistus, de-
cora proceritate, vi corporis insignis et patrias artis edoctus,
claraque inter accolas fama. is modicum Hiberiae regnum
senecta patris detineri ferocius crebriusque iactabat quam 10
ut cupidinem occultaret. igitur Pharasmanes iuvenem po-
tentiae promptum et studio popularium accinctum, vergen-
tibus iam annis suis metuens, aliam ad spem trahere et
Armeniam ostentare, pulsis Parthis datam Mithridati a
semet memorando: sed vim differendam et potiorem dolum 15
quo incautum opprimerent. ita Radamistus simulata ad-
versus patrem discordia tamquam novercae odiis impar
pergit ad patruum, multaque ab eo comitate in speciem
liberum cultus primores Armeniorum ad res novas inlicit,
ignaro et ornante insuper Mithridate. 20