Reconciliationis specie adsumpta regressusque ad 12.45.1
patrem, quae fraude confici potuerint, prompta nuntiat,
cetera armis exequenda. interim Pharasmanes belli causas
confingit: proelianti sibi adversus regem Albanorum et
Romanos auxilio vocanti fratrem adversatum, eamque in- 5
iuriam excidio ipsius ultum iturum; simul magnas copias
filio tradidit. ille inruptione subita territum exutumque
campis Mithridaten compulit in castellum Gorneas, tutum
loco ac praesidio militum, quis Caelius Pollio praefectus,
centurio Casperius praeerat. nihil tam ignarum barbaris 10
quam machinamenta et astus oppugnationum: at nobis ea
pars militiae maxime gnara est. ita Radamistus frustra vel
cum damno temptatis munitionibus obsidium incipit; et
cum vis neglegeretur, avaritiam praefecti emercatur, obte-
stante Casperio, ne socius rex, ne Armenia donum populi 15
Romani scelere et pecunia verterentur. postremo quia
multitudinem hostium Pollio, iussa patris Radamistus
obtendebant, pactus indutias abscedit, ut, nisi Pharasmanen
bello absterruisset, Vmmidium Quadratum praesidem Syriae
doceret quo in statu Armenia foret. 20