At non frater eius, cognomento Felix, pari modera- 12.54.1
tione agebat, iam pridem Iudaeae impositus et cuncta
malefacta sibi impune ratus tanta potentia subnixo. sane
praebuerant Iudaei speciem motus orta seditione, post-
quam * * * cognita caede eius haud obtemperatum esset, 5
manebat metus ne quis principum eadem imperitaret.
atque interim Felix intempestivis remediis delicta accende-
bat, aemulo ad deterrima Ventidio <Cumano>, cui pars
provinciae habebatur, ita divisis ut huic Galilaeorum natio,
Felici Samaritae parerent, discordes olim et tum contemptu 10
regentium minus coercitis odiis. igitur raptare inter se,
immittere latronum globos, componere insidias et aliquando
proeliis congredi, spoliaque et praedas ad procuratores
referre. hique primo laetari, mox gliscente pernicie cum
arma militum interiecissent, caesi milites; arsissetque bello 15
provincia, ni Quadratus Syriae rector subvenisset. nec diu
adversus Iudaeos, qui in necem militum proruperant,
dubitatum quin capite poenas luerent: Cumanus et Felix
cunctationem adferebant, quia Claudius causis rebellionis
auditis ius statuendi etiam de procuratoribus dederat. sed 20
Quadratus Felicem inter iudices ostentavit, receptum in
tribunal, quo studia accusantium deterrerentur; damna-
tusque flagitiorum quae duo deliquerant Cumanus, et quies
provinciae reddita.