Nec multo post agrestium Cilicum nationes, quibus 12.55.1
Clitarum cognomentum, saepe et alias commotae, tunc
Troxobore duce montis asperos castris cepere atque inde
decursu in litora aut urbes vim cultoribus et oppidanis ac
plerumque in mercatores et navicularios audebant. obses- 5
saque civitas Anemuriensis, et missi e Syria in subsidium
equites cum praefecto Curtio Severo turbantur, quod duri
circum loci peditibusque ad pugnam idonei equestre proe-
lium haud patiebantur. dein rex eius orae Antiochus
blandimentis adversum plebem, fraude in ducem cum 10
barbarorum copias dissociasset, Troxobore paucisque
primoribus interfectis ceteros clementia composuit.