M. Asinio M'. Acilio consulibus mutationem rerum 12.64.1
in deterius portendi cognitum est crebris prodigiis. signa
ac tentoria militum igne caelesti arsere; fastigio Capitolii
examen apium insedit; biformis hominum partus et suis
fetum editum cui accipitrum ungues inessent. numeraba- 5
tur inter ostenta deminutus omnium magistratuum numerus,
quaestore, aedili, tribuno ac praetore et consule paucos
intra mensis defunctis. sed in praecipuo pavore Agrippina,
vocem Claudii, quam temulentus iecerat, fatale sibi ut
coniugum flagitia ferret, dein puniret, metuens, agere et 10
celerare statuit, perdita prius Domitia Lepida muliebribus
causis, quia Lepida minore Antonia genita, avunculo
Augusto, Agrippinae sobrina prior ac Gnaei mariti eius
soror, parem sibi claritudinem credebat. nec forma aetas
opes multum distabant; et utraque impudica, infamis, 15
violenta, haud minus vitiis aemulabantur quam si qua
ex fortuna prospera acceperant. enimvero certamen acerri-
mum, amita potius an mater apud Neronem praevaleret:
nam Lepida blandimentis ac largitionibus iuvenilem animum
devinciebat, truci contra ac minaci Agrippina, quae filio 20
dare imperium, tolerare imperitantem nequibat.