Ceterum obiecta sunt quod coniugem principis devo-
|
12.65.1
|
tionibus petivisset quodque parum coercitis per Calabriam
|
|
servorum agminibus pacem Italiae turbaret. ob haec mors
|
|
indicta, multum adversante Narcisso, qui Agrippinam magis
|
|
magisque suspectans prompsisse inter proximos ferebatur
|
5
|
certam sibi perniciem, seu Britannicus rerum seu Nero
|
|
poteretur; verum ita de se meritum Caesarem, ut vitam
|
|
usui eius impenderet. convictam Messalinam et Silium;
|
|
pares iterum accusandi causas esse, si Nero imperitaret;
|
|
Britannico successore nullum principi metum: at novercae
|
10
|
insidiis domum omnem convelli, maiore flagitio quam si
|
|
impudicitiam prioris coniugis reticuisset. quamquam ne
|
|
impudicitiam quidem nunc abesse Pallante adultero, ne
|
|
quis ambigat decus pudorem corpus, cuncta regno viliora
|
|
habere. haec atque talia dictitans amplecti Britannicum,
|
15
|
robur aetatis quam maturrimum precari, modo ad deos,
|
|
modo ad ipsum tendere manus, adolesceret, patris inimicos
|
|
depelleret, matris etiam interfectores ulcisceretur.
|
|