LIBER XIII
  Prima novo principatu mors Iunii Silani proconsulis 13.1.1
Asiae ignaro Nerone per dolum Agrippinae paratur, non
quia ingenii violentia exitium inritaverat, segnis et domina-
tionibus aliis fastiditus, adeo ut G. Caesar pecudem auream
eum appellare solitus sit: verum Agrippina fratri eius 5
L. Silano necem molita ultorem metuebat, crebra vulgi
fama anteponendum esse vixdum pueritiam egresso Neroni
et imperium per scelus adepto virum aetate composita,
insontem, nobilem et, quod tunc spectaretur, e Caesarum
posteris: quippe et Silanus divi Augusti abnepos erat. 10
haec causa necis. ministri fuere P. Celer eques Romanus
et Helius libertus, rei familiari principis in Asia impositi.
ab his proconsuli venenum inter epulas datum est apertius
quam ut fallerent. nec minus properato Narcissus Claudii
libertus, de cuius iurgiis adversus Agrippinam rettuli, aspera 15
custodia et necessitate extrema ad mortem agitur, invito
principe, cuius abditis adhuc vitiis per avaritiam ac prodi
gentiam mire congruebat.