Nec defuit fides, multaque arbitrio senatus constituta 13.5.1
sunt: ne quis ad causam orandam mercede aut donis
emeretur, ne designatis quaestoribus edendi gladiatores
necessitas esset. quod quidem adversante Agrippina, tam-
quam acta Claudii subverterentur, obtinuere patres, qui 5
in Palatium ob id vocabantur ut adstaret additis a tergo
foribus velo discreta, quod visum arceret, auditus non
adimeret. quin et legatis Armeniorum causam gentis apud
Neronem orantibus escendere suggestum imperatoris et
praesidere simul parabat, nisi ceteris pavore defixis Seneca 10
admonuisset venienti matri occurreret. ita specie pietatis
obviam itum dedecori.