Sed apud senatum omnia in maius celebrata sunt 13.8.1
sententiis eorum qui supplicationes et diebus supplicationum
vestem principi triumphalem, utque ovans urbem iniret,
effigiemque eius pari magnitudine ac Martis Vltoris eodem
in templo censuere, praeter suetam adulationem laeti quod 5
Domitium Corbulonem retinendae Armeniae praeposuerat
videbaturque locus virtutibus patefactus. copiae Orientis ita
dividuntur, ut pars auxiliarium cum duabus legionibus apud
provinciam Syriam et legatum eius Quadratum Vmmidium
remaneret, par civium sociorumque numerus Corbuloni esset 10
additis cohortibus alisque quae <in> Cappadocia hiemabant.
socii reges prout bello conduceret parere iussi: sed studia
eorum in Corbulonem promptiora erant. qui ut <instaret>
famae, quae in novis coeptis validissima est, itinere propere
confecto apud Aegeas civitatem Ciliciae obvium Quadratum 15
habuit, illuc progressum, ne, si ad accipiendas copias Syriam
intravisset Corbulo, omnium ora in se verteret, corpore
ingens, verbis magnificis et super experientiam sapientiam-
que etiam specie inanium validus.