Ceterum uterque ad Vologesen regem nuntiis mone-
|
13.9.1
|
bant, pacem quam bellum mallet datisque obsidibus solitam
|
|
prioribus reverentiam in populum Romanum continuaret.
|
|
et Vologeses, quo bellum ex commodo pararet, an ut
|
|
aemulationis suspectos per nomen obsidum amoveret, tradit
|
5
|
nobilissimos ex familia Arsacidarum. accepitque eos cen-
|
|
turio Insteius ab Vmmidio missus, forte prior ea de causa
|
|
adito rege. quod postquam Corbuloni cognitum est, ire
|
|
praefectum cohortis Arrium Varum et reciperare obsides
|
|
iubet. hinc ortum inter praefectum et centurionem iurgium
|
10
|
ne diutius externis spectaculo esset, arbitrium rei obsidibus
|
|
legatisque, qui eos ducebant, permissum. atque illi re-
|
|
centem gloria et inclinatione quadam etiam hostium Corbu-
|
|
lonem praetulere. unde discordia inter duces, querente
|
|
Vmmidio praerepta quae suis consiliis patravisset, testante
|
15
|
contra Corbulone non prius conversum regem ad offerendos
|
|
obsides quam ipse dux bello delectus spes eius ad metum
|
|
mutaret. Nero quo componeret diversos sic evulgari iussit:
|
|
ob res a Quadrato et Corbulone prospere gestas laurum
|
|
fascibus imperatoriis addi. quae in alios consules egressa
|
20
|
coniunxi.
|
|