Mos habebatur principum liberos cum ceteris idem 13.16.1
aetatis nobilibus sedentis vesci in aspectu propinquorum
propria et parciore mensa. illic epulante Britannico, quia
cibos potusque eius delectus ex ministris gustu explorabat,
ne omitteretur institutum aut utriusque morte proderetur 5
scelus, talis dolus repertus est. innoxia adhuc ac praecalida
et libata gustu potio traditur Britannico; dein, postquam
fervore aspernabatur, frigida in aqua adfunditur venenum,
quod ita cunctos eius artus pervasit ut vox pariter et
spiritus raperentur. trepidatur a circumsedentibus, diffu- 10
giunt imprudentes: at quibus altior intellectus, resistunt
defixi et Neronem intuentes. ille ut erat reclinis et nescio
similis, solitum ita ait per comitialem morbum quo prima
ab infantia adflictaretur Britannicus, et redituros paulatim
visus sensusque. at Agrippinae is pavor, ea consternatio 15
mentis, quamvis vultu premeretur, emicuit ut perinde
ignaram fuisse <atque> Octaviam sororem Britannici consti-
terit: quippe sibi supremum auxilium ereptum et parricidii
exemplum intellegebat. Octavia quoque, quamvis rudibus
annis, dolorem caritatem, omnis adfectus abscondere didi- 20
cerat. ita post breve silentium repetita convivii laetitia.