Disserebatur contra: paucorum culpam ipsis exitio-
|
13.27.1
|
sam esse debere, nihil universorum iuri derogandum;
|
|
quippe late fusum id corpus. hinc plerumque tribus
|
|
decurias, ministeria magistratibus et sacerdotibus, cohortis
|
|
etiam in urbe conscriptas; et plurimis equitum, plerisque
|
5
|
senatoribus non aliunde originem trahi: si separarentur
|
|
libertini, manifestam fore penuriam ingenuorum. non
|
|
frustra maiores, cum dignitatem ordinum dividerent, liber-
|
|
tatem in communi posuisse. quin et manu mittendi duas
|
|
species institutas ut relinqueretur paenitentiae aut novo
|
10
|
beneficio locus. quos vindicta patronus non liberaverit,
|
|
velut vinclo servitutis attineri. dispiceret quisque merita
|
|
tardeque concederet quod datum non adimeretur. haec
|
|
sententia valuit, scripsitque Caesar senatui, privatim expen-
|
|
derent causam libertorum, quoties a patronis arguerentur:
|
15
|
in commune nihil derogarent. nec multo post ereptus
|
|
amitae libertus Paris quasi iure civili, non sine infamia
|
|
principis cuius iussu perpetratum ingenuitatis iudicium erat.
|
|