Disserebatur contra: paucorum culpam ipsis exitio- 13.27.1
sam esse debere, nihil universorum iuri derogandum;
quippe late fusum id corpus. hinc plerumque tribus
decurias, ministeria magistratibus et sacerdotibus, cohortis
etiam in urbe conscriptas; et plurimis equitum, plerisque 5
senatoribus non aliunde originem trahi: si separarentur
libertini, manifestam fore penuriam ingenuorum. non
frustra maiores, cum dignitatem ordinum dividerent, liber-
tatem in communi posuisse. quin et manu mittendi duas
species institutas ut relinqueretur paenitentiae aut novo 10
beneficio locus. quos vindicta patronus non liberaverit,
velut vinclo servitutis attineri. dispiceret quisque merita
tardeque concederet quod datum non adimeretur. haec
sententia valuit, scripsitque Caesar senatui, privatim expen-
derent causam libertorum, quoties a patronis arguerentur: 15
in commune nihil derogarent. nec multo post ereptus
amitae libertus Paris quasi iure civili, non sine infamia
principis cuius iussu perpetratum ingenuitatis iudicium erat.