| Nerone iterum L. Pisone consulibus pauca memoria | 13.31.1 |
| digna evenere, nisi cui libeat laudandis fundamentis et | |
| trabibus, quis molem amphitheatri apud campum Martis | |
| Caesar extruxerat, volumina implere, cum ex dignitate | |
| populi Romani repertum sit res inlustris annalibus, talia | 5 |
| diurnis urbis actis mandare. ceterum coloniae Capua | |
| atque Nuceria additis veteranis firmatae sunt, plebeique | |
| congiarium quadringeni nummi viritim dati, et sestertium | |
| quadringenties aerario inlatum est ad retinendam populi | |
| fidem. vectigal quoque quintae et vicesimae venalium | 10 |
| mancipiorum remissum, specie magis quam vi, quia cum | |
| venditor pendere iuberetur, in partem pretii emptoribus | |
| adcrescebat. et edixit Caesar, ne quis magistratus aut | |
| procurator in provincia <quam> obtineret spectaculum gladia- | |
| torum aut ferarum aut quod aliud ludicrum ederet. nam | 15 |
| ante non minus tali largitione quam corripiendis pecuniis | |
| subiectos adfligebant, dum quae libidine deliquerant ambitu | |
| propugnant. |